Lancastriae, Kalendis Sept. MCMXCVI

Thomas salutem plurimam dicit!

Mihi nomen est Thomas. Annos duodecim habeo. Mancunii natus sum. Mihi sunt frater duaeque sorores. Cum parentibus habitamus.

Frater est senior: sorores sunt iuniores. Maior sum. Mihi sunt oculi fulvi. Sorori meae sunt oculi caerulei.

Avus et avia in domo proximo habitant. Habitabant in antiqua villa rustica in Cumbria (in regione Cumbria).

Epistulas ad aliquem amicum lingua latina scribere volo. Velisne? Velim magnopere lingua Latina optime loqui.

Musicam symphonicam valde amo. Bis in septem diebus disciplinam clavicymbali apud magistrum disco. Non saepe televisionem video.

Extrema hebdomade proxima domi mansimus. Post prandium per hortos publicos ambulavimus. Prope flumen aliquid cibi edimus. Quam pulchrum fuit! Multum gaudebamus.

Die Saturni fortasse ad cinematographeum ibimus. Hoc nundino pulchrae imagines sunt.

Hoc anno in regionibus externis ferias agemus. Ire ad mare amamus. Nam ibi natare possumus. Quo vadis per ferias hoc anno?

Adsunt pupilli CC in schola mea. Hieme per automatum publicum ad scholam eo. Aestate birota eo. Quot pupilli sunt in tua schola?

Hieme cotidie post prandium pedepila ludimus. Pedepilam ad insaniam amo. Factionem nostram, si domi ludit, videre me iuvat.

Hodie est calidum. Splendet sol. Nuper caelum erat serenissimum. Quale tibi nunc est caelum?

Hanc epistulam computatorio electronico meo scribo. Iterum scribam et plura tibi narrabo. Scribe! Narra mihi de te familiaque tua.

Brevissime scribas.

Thomas

P.S. Noli oblivisci! Scribe!