In urbe

Lydia salutem dicit plurimam (s.d.p.)

Pridie in urbem cum matre ad impendia facienda iveram. Hora tertia laoforo iveramus et ante Sancti Petri ecclesiam, haud procul ab media urbe, descenderamus.

Multi erant, qua re tempus maius quam provideramus, consumpseramus.

In epistularum diribitorio incurreramus forte in Mariam, quam ex scholarum feriarum initio non videram et statueramus iterum nos videre ad cenam, impendiis factis.

Mater proposuerat ut deverteremus in novam cauponam quae est "tete ipse ministra" in media urbe: haec caupona ante nonnullas hebdomades aperta erat et mater mea voluerat videre quae esset. Panxeramus ut nos videremus illic, Maria autem, ut eius nos est, pervenerat sero post decem momenta temporis se multum excusans.

Comederamus ovorum intritam, lactucam, arabicam potionem biberamus; plus quam unam horam locutae eramus.

Multa nobis dicenda erant: multa evenerant postquam nos videramus.

Maria nos reliquerat paulo ante octavam horam, quod scholarum feriis in bibliotheca ut ministra opus facit.

Cum caelum serenum esset, in animum induxeramus considere paulisper in hortis publicis, antequam domum laoforo rediremus.

Cogita quid mihi evenerit! Reliqueram umbellam in laoforo: quod mihi accidit bis in isto anno.

Non audebam id dicere patri, multum succenseret.

Iturus eram ad domum publicam ubi conferuntur amissa, si quis eam illuc tulisset.

Eo die hoc totum erat. Mitte mihi mox epistulam.

Fac ut valeas.